Vexilla Regis prodeunt fulget Crucis mysterium,
Qua vita mortem pertulit, et mortem vita protulit.
Quae vulnerata lanceae mucrone diro, criminum,
Ut nos lavaret sordibus, manavit unda et sanguine.
Impleta sunt quae concinit David fideli carmine,
Dicendo nationibus: Regnavit a ligno Deus.
Arbor decora et fulgida, Ornata regis purpura,
Electa digno stipite Tam sancta membra tangere.
Beata cujus brachiisPretium pependit saeculi:
Statera facta corporis,Tulitque praedam tartari.
O crux ave, spes unica,Hoc Passionis tempore.
Piis adauge gratiam, Reisque dele crimina.
Te, fons salutis Trinitas, Collaudet omnis spiritus:
Quibus Crucis victoriam Largiris, adde praemium. Amen
